Poetul zilei
George Constantin
(1933 - 1994)

82 Poezii

Poezia de azi

In vie
de Tudor Vianu
Eu vin la tine-n vie : te rog sa ma primesti.
Iti voi culege via si-ti voi propti butucii,

Citeste Poezie completa
 

 

 

Ghicitori
Povesti
Top 40 poeti
Top autori

 

Cautare avansata

Paris Helenae

Vezi toate poeziile poetului



Hanc tibi
Priamides mitto,
Ledaea, salutem,
quae tribui sola te mihi dante potest.
eloquar, an flammae non est opus indice notae,
et plus quam vellem, iam meus extat amor?
ille quidem lateat malim, dum tempora dentur
laetitiae mixtos non habitura metus.
sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem,
lumine qui semper proditur ipse suo?
si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam:
uror-habes animi nuntia verba mei.
parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro
perlege, sed formae conveniente tuae.
iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta
spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
quae rata sit; nec te frustra promiserit, opto,
hoc mihi quae suasit, mater
Amoris, iter.
namque ego divino monitu-ne nescia pecces-
advehor et coepto non leve numen adest.
praemia magna quidem, sed non indebita posco:
pollicita est thalamo te
Cytherea meo.
hac duce
Sigeo dubias a litore feci
longa
Phereclea per freta puppe vias.
illa dedit faciles auras ventosque secundos-
in mare nimirum ius habet orta mari.
perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum,
deferat in portus et mea vota suos.
attulimus flammas, non hic invenimus, illas.
hae mihi tam longae causa fuere viae.
nam neque tristis hiems neque nos huc appulit error;

Taenaris est classi terra petita meae.
nec me crede fretum merces portante carina
findere-quas habeo, di tueantur opes.
nec venio
Graias veluti spectator ad urbes;
oppida sunt regni divitiora mei.
te peto, quam pepigit lecto
Venus aurea nostro;
te prius optavi quam mihi nota fores.
ante tuos animo vidi quam lumine vultus;
prima tulit vulnus nuntia fama tui.
nec tamen est mirum, si sicut oportuit arcu,
missilibus telis eminus ictus amo.
sic placuit fatis; quae ne convellere temptes,
accipe cum vera dicta relata fide.
matris adhuc utero partu remorante tenebar;

iam gravidus iusto pondere venter erat.
illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
flammiferam pleno reddere ventre facem.
territa consurgit metuendaque noctis opacae
visa seni
Priamo, vatibus ille refert.
arsurum
Paridis vates canit
Ilion igni-
pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei.
forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
indicium tectae nobilitatis erat.
est locus in mediis nemorosae vallibus
Idae
devius et piceis ilicibusque frequens,
qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae
nec patulo tardae carpitur ore bovis;
hinc ego
Dardaniae muros excelsaque tecta
et freta prospiciens arbore nixus eram-
ecce, pedum pulsu visa est mihi terra moveri-
vera loquar veri vix habitura fidem-
constitit ante oculos actus velocibus alis

Atlantis magni
Pleionesque nepos-
fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre-
inque dei digitis aurea virga fuit.
tresque simul divae,
Venus et cum
Pallade
Iuno,
graminibus teneros inposuere pedes.
obstupui, gelidusque comas erexerat horror,
cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait:
'arbiter es formae; certamina siste dearum,
vincere quae forma digna sit una duas.'
neve recusarem, verbis
Iovis imperat et se
protinus aetheria tollit in astra via.
mens mea convaluit, subitoque audacia venit
nec timui vultu quamque notare meo.
vincere erant omnes dignae iudexque querebar
non omnes causam vincere posse suam.
sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,
hanc esse ut scires, unde movetur amor.
tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent
iudicium donis sollicitare meum.
regna
Iovis coniunx, virtutem filia iactat;
ipse potens dubito fortis an esse velim.
dulce
Venus risit; 'nec te,
Pari, munera tangant
utraque suspensi plena timoris,' ait;
'nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia
Ledae
ibit in amplexus pulchrior illa tuos.'
dixit, et ex aequo donis formaque probata
victorem caelo rettulit illa pedem.
interea, credo, versis ad prospera fatis
regius agnoscor per rata signa puer.
laeta domus nato per tempora longa recepto,
addit et ad festos hunc quoque
Troia diem.
utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
multarum votum sola tenere potes.
nec tantum regum natae petiere ducumque,
sed nymphis etiam curaque amorque fui.
quas super
Oenonen facies mutarer in orbem
nec
Priamo est a te dignior ulla nurus.
sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
coniugii spes est,
Tyndari, facta tui.
te vigilans oculis, animo te nocte videbam,
lumina cum placido victa sopore iacent.
quid facies praesens, quae nondum visa placebas?
ardebam, quamvis hic procul ignis erat.
nec potui debere mihi spem longius istam,
caerulea peterem quin mea vota via.
Troia caeduntur
Phrygia pineta securi
quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;
ardua proceris spoliantur
Gargara silvis,
innumerasque mihi longa dat
Ida trabes.
fundatura citas flectuntur robora naves
texitur et costis panda carina suis.
addimus antennas et vela sequentia malo
accipit et pictos puppis adunca deos;
qua tamen ipse vehor, comitata
Cupidine parvo
sponsor coniugii stat dea picta sui.
imposita est factae postquam manus ultima classi,
protinus
Aegaeis ire lubebat aquis.
at pater et genetrix inhibent mea vota rogando
propositumque pia voce morantur iter;
et soror effusis ut erat
Cassandra capillis,
cum vellent nostrae iam dare vela rates,
'quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum!
quanta per has nescis flamma petatur aquas!'
vera fuit vates; dictos invenimus ignes
et ferus in molli pectore flagrat amor.
portubus egredior ventisque ferentibus usus
applicor in terras,
Oebali nympha, tuas.
excipit hospitio vir me tuus: hoc quoque factum
non sine consilio numinibusque deum.
ille quidem ostendit, quidquid
Lacedaemone tota
ostendi dignum conspicuumque fuit;
sed mihi laudatam cupienti cernere formam
lumina nil aliud quo caperentur erat.
ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi
attonitus curis intumuisse novis.
his similes vultus, quantum reminiscor, habebat,
venit in arbitrium cum
Cytherea meum.
si tu venisses pariter certamen in illud,
in dubium
Veneris palma futura fuit.
magna quidem de te rumor praeconia fecit,
nullaque de facie nescia terra tua est;
nec tibi par usquam
Phrygia nec solis ab ortu
inter formosas altera nomen habet!
credis et hoc nobis?-minor est tua gloria vero
famaque de forma paene maligna tua est.
plus hic invenio, quam quod promiserat illa,
et tua materia gloria victa sua est.
ergo arsit merito, qui noverat omnia,
Theseus,
et visa es tanto digna rapina viro,
more tuae gentis nitida dum nuda palaestra
ludis et es nudis femina mixta viris.
quod rapuit, laudo; miror quod reddidit umquam.
tam bona constanter praeda tenenda fuit.
ante recessisset caput hoc cervice cruenta,
quam tu de thalamis abstraherere meis.
tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
tene meo paterer vivus abire sinu?
si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem
nec
Venus ex toto nostra fuisset iners.
vel mihi virginitas esset libata vel illud
quod poterat salva virginitate rapi.
da modo te, quae sit
Paridis constantia nosces:
flamma rogi flammas finiet una meas.
praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
pollicita est nobis nupta sororque
Iovis,
dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
contempta est virtus
Pallade dante mihi.
nec piget aut umquam stulte legisse videbor;
permanet in voto mens mea firma suo.
spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
deprecor, o tanto digna labore peti!
non ego coniugium generosae degener opto,
nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.
Pliada, si quaeres, in nostra gente
Iovemque
invenies, medios ut taceamus avos.
sceptra parens
Asiae, qua nulla beatior ora est,
finibus inmensis vix obeunda, tenet.
innumeras urbes atque aurea tecta videbis
quaeque suos dicas templa decere deos.
Ilion adspicies firmataque turribus altis
moenia,
Phoebeae structa canore lyrae.
quid tibi de turba narrem numeroque virorum?
vix populum tellus sustinet illa suum.
occurrent denso tibi
Troades agmine matres
nec capient
Phrygias atria nostra nurus.
o quotiens dices: 'quam pauper
Achaia nostra est!'
una domus quaevis urbis habebit opes.
nec mihi fas fuerit
Sparten contemnere vestram:
in qua tu nata es, terra beata mihi est.
parca sed est
Sparte, tu cultu divite digna;
ad talem formam non facit iste locus.
hanc faciem largis sine fine paratibus uti
deliciisque decet luxuriare novis.
cum videas cultus nostra de gente virorum,
qualem
Dardanias credis habere nurus?
da modo te facilem nec dedignare maritum,
rure
Therapnaeo nata puella,
Phrygem.
Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc
cum dis potando nectare miscet aquas.
Phryx erat
Aurorae coniunx, tamen abstulit illum
extremum noctis quae dea finit iter.
Phryx etiam
Anchises, volucrum cui mater
Amorum
gaudet in
Idaeis concubuisse iugis.
nec, puto, conlatis forma
Menelaus et annis
iudice te nobis anteferendus erit.
non dabimus certe socerum tibi clara fugantem
lumina, qui trepidos a dape vertat equos;
nec
Priamo pater est soceri de caede cruentus
et qui
Myrtoas crimine signat aquas;
nec proavo
Stygia nostro captantur in unda
poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.
quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis?
cogitur huic domui
Iuppiter esse socer.
heu facinus! totis indignus noctibus ille
te tenet amplexu perfruiturque tuo;
at mihi conspiceris posita vix denique mensa
multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
hostibus eveniant convivia talia nostris,
experior posito qualia saepe mero.
paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
imponit collo rusticus iste tuo.
rumpor et invideo-quid ni tamen omnia narrem?-
membra superiecta cum tua veste fovet.
oscula cum vero coram non dura daretis,
ante oculos posui pocula sumpta meos;
lumina demitto cum te tenet artius ille,
crescit et invito lentus in ore cibus.
saepe dedi gemitus; et te, lasciva, notavi
in gemitu risum non tenuisse meo.
saepe mero volui flammam compescere, at illa
crevit, et ebrietas ignis in igne fuit.
multaque ne videam, versa cervice recumbo;
sed revocas oculos protinus ipsa meos.
quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,
sed dolor a facie maior abesse tua.
qua licet et possum, luctor celare furorem,
sed tamen apparet dissimulatus amor.
nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis;
atque utinam soli sint ea nota tibi.
a, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi,
ne causam fletus quaereret ille mei.
a, quotiens aliquem narravi potus amorem,
ad vulnus referens singula verba tuos,
indiciumque mei ficto sub nomine feci;
ille ego, si nescis, verus amator eram.
quin etiam ut possem verbis petulantius uti,
non semel ebrietas est simulata mihi.
Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa
atque oculis aditum nuda dedere meis
pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve
complexo matrem candidiora
Iove.
dum stupeo visis-nam pocula forte tenebam-
tortilis a digitis excidit ansa meis.
oscula si natae dederas, ego protinus illa

Hermiones tenero laetus ab ore tuli.
et modo cantabam veteres resupinus amores
et modo per nutum signa tegenda dabam.
et comitum primas
Clymenen
Aethramque, tuarum
ausus sum blandis nuper adire sonis;
quae mihi non aliud, quam formidare locutae
orantis medias deseruere preces.
di facerent, pretium magni certaminis esses,
teque suo posset victor habere toro,
ut tulit
Hippomenes
Schoeneida praemia cursus,
venit ut in
Phrygios
Hippodamia sinus,
ut ferus
Alcides
Acheloia cornua fregit,
dum petit amplexus,
Deianira, tuos.
nostra per has leges audacia fortiter isset
teque mei scires esse laboris opus.
nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari
amplectique tuos, si patiare, pedes.
o decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
o
Iove digna viro, ni
Iove nata fores,
aut ego
Sigeos repetam te coniuge portus
aut hic
Taenaria contegar exul humo!
non mea sunt summa leviter destricta sagitta
pectora; descendit vulnus ad ossa meum!
hoc mihi, nam repeto, fore ut a caeleste sagitta
figar, erat verax vaticinata soror.
parce datum fatis,
Helene, contemnere amorem-
sic habeas faciles in tua vota deos.
multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur,
excipe me lecto nocte silente tuo.
an pudet et metuis
Venerem temerare maritam
castaque legitimi fallere iura tori?
a, nimium simplex
Helene, ne rustica dicam,
hanc faciem culpa posse carere putas?
aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est;
lis est cum forma magna pudicitiae.
Iuppiter his gaudet, gaudet
Venus aurea furtis;
haec tibi nempe patrem furta dedere
Iovem.
vix fieri, si sunt vires in semine amorum,
et
Iovis et
Ledae filia casta potes.
casta tamen tum sis, cum te mea
Troia tenebit,
et tua sim quaeso crimina solus ego.
nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis,
si modo promisit non mihi vana
Venus.
sed tibi et hoc suadet rebus, non voce, maritus,
neve sui furtis hospitis obstet, abest.
non habuit tempus, quo
Cresia regna videret
aptius-o mira calliditate virum!
'res, et ut
Idaei mando tibi,' dixit iturus,
'curam pro nobis hospitis, uxor, agas.'
neglegis absentis, testor, mandata mariti;
cura tibi non est hospitis ulla tui.
huncine tu speras hominem sine pectore dotes
posse satis formae,
Tyndari, nosse tuae?
falleris: ignorat, nec, si bona magna putaret,
quae tenet, externo crederet illa viro.
ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor,
cogimur ipsius commoditate frui:
aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,
si tam securum tempus abibit iners.
paene suis ad te manibus deducit amantem;
utere mandantis simplicitate viri!
sola iaces viduo tam longa nocte cubili;
in viduo iaceo solus et ipse toro.
te mihi meque tibi communia gaudia iungant;
candidior medio nox erit illa die.
tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque
adstringam verbis in sacra vestra meis;
tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,
efficiam praesens, ut mea regna petas.
si pudet et metuis ne me videare secuta,
ipse reus sine te criminis huius ero.
nam sequar
Aegidae factum fratrumque tuorum;
exemplo tangi non propiore potes.
te rapuit
Theseus, geminas
Leucippidas illi;
quartus in exemplis adnumerabor ego.
Troia classis adest armis instructa virisque;
iam facient celeres remus et aura vias.
ibis
Dardanias ingens regina per urbes,
teque novam credet vulgus adesse deam,
quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,
caesaque sanguineam victima planget humum.
dona pater fratresque et cum genetrice sorores

Iliadesque omnes totaque
Troia dabit.
ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.
plura feres quam quae littera nostra refert.
nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,
concitet et vires
Graecia magna suas.
tot prius abductis ecqua est repetita per arma?
crede mihi, vanos res habet ista metus.
nomine ceperunt
Aquilonis
Erechthida
Thraces
et tuta a bello
Bistonis ora fuit.
Phasida puppe nova vexit
Pagasaeus
Iason,
laesa neque est
Colcha
Thessala terra manu.
te quoque qui rapuit, rapuit
Minoida
Theseus;
nulla tamen
Minos
Cretas ad arma vocat.
terror in his ipso maior solet esse periclo;
quaeque timere libet, pertimuisse pudet.
finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum:
et mihi sunt vires, et mea tela nocent.
nec minor est
Asiae quam vestrae copia terrae:
illa viris dives, dives abundat equis.
nec plus
Atrides animi
Menelaus habebit
quam
Paris aut armis anteferendus erit.
paene puer caesis abducta armenta recepi
hostibus et causam nominis inde tuli.
paene puer iuvenes vario certamine vici,
in quibus
Ilioneus
Deiphobusque fuit.
neve putes, non me nisi comminus esse timendum,
figitur in iusso nostra sagitta loco.
num potes haec illi primae dare facta iuventae,
instruere
Atriden num potes arte mea?
omnia si dederis, numquid dabis
Hectora fratrem?
unus is innumeri militis instar erit.
quid valeam nescis et te mea robora fallunt;
ignoras cui sis nupta futura viro.
aut igitur nullo belli repetere tumultu,
aut cedent
Marti
Dorica castra meo.
nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
coniuge; certamen praemia magna movent.
tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
nomen ab aeterna posteritate feres
spe modo non timida dis hinc egressa secundis
exige cum plena munera pacta fide.

Comentarii

Nume (obligatoriu):

Email (obligatoriu, nu va fi publicat):

Site URL (optional):


Comentariile tale: (NO HTML)



Pune poezia Paris Helenae pe pagina ta
Adauga link pe pagina web a site-ului tau.



Poezii despre:

Primavara

Toamna

Iarna

Iubire

Bucurie

Viata

Flori

Boala

Singuratate

Frica

Scoala

vezi mai multe

Politica de confidentialitate



Copyright 2024 © Poeziile sunt proprietatea poetilor. Toate poemele sunt reproduse in scop educational pentru informarea utilizatorului.Contact (Poeziile.com - Portal de poezie romaneasca )
Mari poeti romani